

Liber Job*
Caput 1: Versus 13
Cum autem quadam die filii etfiliae, etc.Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturae sacrae deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est:In viam gentium ne abieritis[Matth. 10.].Comederent et biberent, etc.Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio coelesti aestuare.Fratris sui primogeniti, etc.Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid praeoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.